monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 34
{VI} Saturni autem sidus gelidae ac rigentis esse naturae, multumque ex eo inferiorem Iovis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis. tertium Martis, quod quidam Herculis vocant, igne ardens solis vicinitate, binis fere annis converti, ideoque huius ardore nimio et rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque temperari Iovem salutaremque fieri.